- JONIUM Mare dicitur
- JONIUM Mare diciturnon quod Ioniam allnit, sed quodinter Siciliam et Graeciam interfusum, Macedoniam, Epirum, Achaiam et Peloponnesum ad Occid. attingit; il mar Gionio diony s. idem facit cum Hadriatico mari v. 92.Κεῖθεν δ᾿ εὐρυνθεῖσα τιταίνεται Α᾿δρΐας ἅλμηΠρὸς βορέην, ἆυςθις δὲ πρὸς ἑσπέριον μυχὸν ἕρπει,Η῞ν τε καὶ Ι᾿ονίην περιναίεται ἠυδάζαντο.Ubi Schol. Ι᾿ςέον δὲ ὅτι οὐ μόνον Ι᾿όνιος κόλπος καλεῖται, ἀλλὰ καὶ Α᾿δρίας ὁ ἀυτὸς λέγεται, καὶ Α᾿δρὶας, καὶ Α᾿δριανὴ ςθάλαςςα. Οἱ δὲ ἀκριβέςεροι τὸν Ι᾿όνιον μέρος τοῦ Α᾿δριοῦ φασί. Apud Thucyd. l. 1. legas: Ε᾿πίδαμνος ἐςὶ πόλις εν δεζιᾷ ἐσπλέοντι τὸν Ι᾿όνιον κόλπον. (Unde Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 103. et. l. 2. v. 624.Illyis Ionias vergens Epidamnus in undas.Idem l. 3. v. 3. l. 5. v. 614. et l. 6. v. 27. et 362. Ubi Palmerius, Hie locus, inquit aliquaxdo me torsie non bene intellegentem differentiam inter Ι῎ονιον πέλαγος et Λ῎ονιον κόλπον, licet aliquando unum pro altero ponatur. Intelligit igitur Thucydides per Ionium sinum, id mare, quod aliis Hadriaticum dicitur, quod etiam saepe Ionium appellatur, et est pars Ionil magni. Ideo plures Ionium nomen ultra Acroceraunia Dlamatiam versus extendunt; licet alii Acroceraunia fecerint terminum Ionii maris et principum Hadrictici. Sic Theophrast. Apolloniam vocat τὴν περὶ τὸ Ιὄνιον, quae est ad Ionium, Hist. pl. l. 8. c. 6. quod repetit l. de Catisis plant. 3. c. 2. Sic et Conon apud Photium de eadem urbe: Καὶ ποταμὸς Α῎ωος διὰ μέσης αὐτῆς ῥέων καὶ οὗτος ἐκβάλλει εἰς τὸ Ιὄνιον πέλαγος. Sic App. Alex. Bell. Civ. l. 5. de divisione imperii inter Octavium et Antonium; Ο῞ρον μὲν εἶναι σφισὶ Σκόδραν πόλιν τῆς Ι᾿λλύριδος εν μέσῳ τοῦ Ι᾿ωνίου μυχοῦ μάλιςα δοκοῦσαν εἶναι. Ita Dio l. 40. de Octavio, qui bellum in Dalmatia gesserat (de quo Caes. Civil. Bell. l. tertio) Ω῟ς γάρ ποτε τὸν Ιὄνιον προσέπλευσε, καὶ τὸν Α᾿ντώνιον τὸν Γαῖον συνέλαβεν, ἄλλων μὲν τινῶν χωρίων ἐκράτησε, τὴν δὲ δὴ Σάλωνα οὐχ εἶλε. Ubi Dalmatiam manifeste ad Ionium ponit. Ergo ut App. vocavit Hadriaticum mare Ionium recessum, sic thucydid. de eodem hadriatico dixit Ionium sinum: nam κόλπος, sinus, maris proprie est pars, quae inter terras se insinuat. At Ionium magnum (quod vocat Virg. Aen. l. 3. v. 211.) multum extendebatur Peloponnesum et Italiam, et plures comprehendebat sinus. ut Corinthiacum, et Hadriaticum. Ionum vero anguste sumptum Acrocerauniorum montium promontorio finiebatur. Haecille. Quod autem ad nominis rationem attinet, non satis convenit inter Scriprores. Didymus enim dictum existimat ab Ionio quodam Dyrrhachii sil. quem Hercules, cum imprudenter occidisset, in mare proiecit, ut memoriam eius propagaret. Solin. ab Iona, extrema Italiae regiuncul: Aeschyl. ac Lycophron ab errore lûs, Inachi filiae. Alii ab Ionum naufragol, nonnulli ab Ione quodam Hadriae patre, qui deinde mari Hadriatico nomen fecit. Nic. Lloyd. Plin. l. 3. c. 8. et l. 4. c. 11. Strabo l. 7. p. 316.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.